Location: Archivio notarile, Città di Castello
Sub-Location: Angeli Baptiste, no. 29, vol. 11, 1492-1495, fols. 53v-54r.
Sub-Location: Angeli Baptiste, no. 29, vol. 11, 1492-1495, fols. 53v-54r.
-
53
verso -
54
recto
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: None
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: None
Will of Baldo di Mariotto Lucarini, Città di Castello.
Artist(s): Luca SignorelliDates: 6.11.1492
heredem instituit in vita eiusdem tantum et donec vitam vidualem et honestam duxerit possit tamen dicte domina Betta de dictis bonis vendere et alienare non obstante infrascripta substitutione pro evidentibus neccessitentibus ipsius et post mortem dicte domine Bette voluit dicte eius hereditatis et bona distribuit et erogari amore dei prout et sicut videbitur et placebit suprascripto Sebastiano Antonelli et Leonardo Ser Mariotti fondacii de dicta civitate quos ad antedictam distributionem fiendam elegit et deputavit ipsius testatoris fidecommisarios fecit et esse voluit. Et hanc dictus testator asseruit esse eius ultimam voluntatem quam valere voluit iure testamenti nuncupatim et si donec nec non validos valeat et valere voluit iure codicillorum cassans irritans cancellans omne aliud testamentum actemus pro ipsum testamentorum factum et conventum et voluit presens ceteris prevalere non obstante aliqua clausula sub deo gratiam et si aposita foret in aliquo alio testamento Rogans me notarii etc.
Factum et actum fuit dictum testamentum per dictum Baldum testatorem in camera domus dicti testatoris sita in platea et parrochia sancti Floridi presentibus Ser Sebastiano Guasparis canonico, Baptista Petri Angeli [de Bartorecis], Domenico Mariotti de valle Lecchi calzolario, Angelo Benedicti Ricciarelli, Sante magistri Johannes Mazuchelli, Simone Tome Ser Benedicti et Tomasso Bartolomei Filippi omnes de dicta civitate testibus ad predicta vocatis habitis et rogatis.