Location: Archivio notarile, Città di Castello
Sub-Location: Gentile Buratti, no. 48, vol. 7, 1498-1500, fols. 1v-4r.
Sub-Location: Gentile Buratti, no. 48, vol. 7, 1498-1500, fols. 1v-4r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: None
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: no
Publication Details: None
Will of Tommaso Brozzi, Città di Castello.
Artist(s): Luca SignorelliDates: 4.11.1498
Sancte Lucie, florenos viginti.
Item reliquit dicte capelle, pro offitiatura dicte capelle, staria quindecim grani quolibet anno solvenda per infrascriptum eius heredem capellano per ipsum heredem deputando, aut per dictum eius heredem curetur quod refirmetur et concedatur per proprietarium dicte capelle unum petium terre laborative, situm extra portam Sancti Andree, cui ab uno flumen Tiberis, ab alio fontem Civitatis Monte (?), ab alio heredes Aurelii Floridi ortulani, ab alio ser Angelus Baptiste.
Item reliquit iure legati conventui fratrem Iniesuatorum, videlicet Sancti Ieronimi de dicta Civitate, florenos decem.
Item reliquit iure legati Cristofero Polliti de dicta Civitate, terrenum quod olim fuit Andree Fracasse, situm in contrata et parochia Sancti Donati de Turrichi, cui ab uno bona Iohannis Antonii ser Iuliani de Carsidoniis, ab alio via comunis, et ab alio bona dicte ecclesie Sancti Donati, ab alio Antonii Petregnani alias el Picha. Et mandavit Brozi, eius heredi universali, quod curet ita et taliter quod dictum terrenum refirmetur dicto Cristofero per proprietarium. Et predicta omnia et singula legata locum habeant casu quo per ipsum testatorem in vita sua non fierent.
Item reliquit ire legati Rosello Tinti Roselli de dicta Civitate usumfructum poteris de Sancto Petregnano, quod olim fuit heredum ser Salustii ser Mariotti in vita sua tantum.
Item reliquit domine Francische eius uxori dotes suas, de quibus dixit constare et aparere publicum instrumentum manu ser Angeli ser Baptiste, notarii dicte Civitatis. Et voluit