Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11417 (formerly L 51), Noferi Laparelli, fol. 141r-146r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 144.

Luca Signorelli renews will, Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 31.10.1504
Mattheam in vita sua. Et per ipsam retineri et fructari valeant et possint dum vixerit et vitam castam honestam et vidualem servaverit. Post quaddum domina Galitie e Matthee mortem omnia infrascripta eis ut supra relicta et legata deveniant et resultantur ad infrascriptum heredum universalum ipsius testatoris et ipsius heredes heredes. Item iure legati reliquit et voluit dictus testator quod supradicta Rosada ipsius neptis debeat alimentari condecent risque vestiri et gubernari usque ad tempus quo viro tradetur a suprascriptis dominabus Galitia et Matthea apud quas dum simul morabuntur et stabunt et seu vivent stare morari et manere debeat dicta Rosada usque ad dictum tempus nuptialum ipsius. Et casu quo dicte domine Galitia et Matthea non starent seu manerent simul vivente dicta domina Galitia apud ipsam dominam Galitiam stare morari et habitare voluit dictam Rosadam. Et casu quo dicte domine Galitia premoreretur ante dictum tempus nuptialum dicte Rosade ipsa Rosade stare manere et alimentari debeat ab ipsa domina Matthea in domo tum dicte domine Galitie. Quia ipse testator in hoc gravare voluit dictam dominam Galitiam et ipsius Galitie heredes quod dictam dominam Mattheam de dicta domo expellere non possint si ipsi in ipsa domo stare et morari vellet etiam post mortem dicte domine Galitie dummodo vitam ducat honestam castam et vidualem. Item iure legati reliquit et voluit dictus testator quod pro parte alimentorum dicte Rosade infrascriptus Thomasius heredes universalis teneatur dare quolibet et singulo anno usque ad tempus nuptialem dicte Rosade suprascriptis dominabus