Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fols. 279r-283r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 19.

Luca Signorelli’s wife (Galitia Petri Marchi Carnesecchis) makes her will in Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 7.9.1506
ipsa testatrix iure legati reliquit fecit dixit dimisit et esse voluit dictum magistrum Lucam usufructuarium omnium et singulorum bonorum dicte testatricis usque quo ipse magister Lucas vixerit etiam si ad secunda vel alia nota transiverit et aliam seu alias uxorem seu uxores acceperit seu duxerit dummodo non possit cogi nee gravari ad aliquid inventarium faciendum de dictis dicte testatricis bonis neque aliquam cautionem aut promissionem dare aut facere vendi dicta bona prout disponitur ex ferma iuris et statutorum civitatis Cortone et quibus quidem inventarii factione et cautionis et promissionis prestatione dicta domina testatrix dictum magistrum Lucam eius virum omnino absolvit et liberavit legibus canonicis ac municipalibus quibuscumque aliter disponentibus non obstantibus quibus voluit per dictum et infrascriptum eius heredem renuntiasse et renumptiare. Item dicta domina testatrix reliquit, dixit, iuxit et voluit et mandavit quod omnes suprascripti legatarii et legatarie possintipsisque liceat mortuo dicto magistro Luca et non ante eorum propria auctoritate ingredi et accipere tenutam et corporalem possessionem bonorum ut supra per ipsam ipsis legatorum sine licentia dicti heredis aut curie.