Location: Archivio dell’abbazia di Monte Oliveto Maggiore
Sub-Location: Chronicon Cancellariae, A, fol. 45v.
  • 45
    verso
Type:Chronicle
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry
Published: yes
Publication Details: Published by Thomas 1881, p. 201 and L.B. Kanter, The Late Works of Luca Signorelli and his Followers 1498-1559, doctoral thesis, New York University, 1989, pp. 72-3.

Luca Signorelli frescoes at Monteoliveto stated to date c.1497-1501.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: *.1507
[De tertia electione Fr. Dominici de Lecco, idibus Aprilis, 1505] ... Nonnulla et praeclara ac laude digna quibus degit locis opera fecit. Sed in hoc principali monasterio plura et praeclariora peregit. Secunda namque abbatialum sui electione claustri magni intercolumnia in dextera ingressus monasterii parte posita, quae occidentalem respiciunt plagam, eo auctore, mira et arte et impensa a celeberrimis pictoribus depincta fuere, et reliqua claustri intercolumnia simili opere exornasset; nisi pictorum necessitatus obstitisset discessus. Habita aut hac tertia eius electione aliquanta de temporis intercapedine et pecuniarum comoditate (licet annuales redditus prae annonae affluentia) solito viliores extiterunt. Incoeptum (ut sapientis est) tandem opus complere decrevit. Et orientalem meridionalemque claustri partem et si diverso pictore, haud tamen inferiore pictura decoravit. Et nisi pictoris incuria affuisset universum (ut optabat) iam iam perfectum esset opus. Dignissima namque legiferi P.N. Benedicti miracula toto orbe terrarum celebranda, ac abbates omnes generales qui in religione nostra extitere Apelleo hoc opere percipi possunt, omnium ore opus approbatissimum.