Location: Archivio di Stato, Firenze
Sub-Location: Notarile antecosimiano, 12223, Niccolò Lucarini, cc. 94r-95v
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: James R. Banker
Published: yes
Publication Details: Published by J. R. Banker, Documenti fondamentali per la conoscenza della vita e dell'arte di Piero della Francesca, Selci-Lama, 2013, pp. 187-190, doc. CCXLIII
Notes: Transcription by J.R. Banker revised by Matteo Mazzalupi.

Piero della Francesca participates in the division of the property at Bastia between his own family, the Baglioni of Perugia and Alessandro Inghirami, Sansepolcro.

Artist(s): Piero della Francesca
Dates: 12.8.1488
Divisio palatii inter Alexandrum domini Antonelli et illorum de Perusia. In Dei nomine amen. Anno Domini nostri Iesu Christi ab eius Nativitate millesimo quatrocentesimo (!) ottuagesimo ottavo, die vero vigesima tertia mensis augusti. Actum in Burgo in ecclesia Abbatie, presentibus Meo Ambrosii, Marco Angeli ser Bettini et Checcho Marini Zulli testibus etc. Cum sit, assertione infrascriptarum partium, quod lata fuit sententia in terra Burgi per iudicem domini capitanei terre predicte quod quoddam palatium, positum in villa Bastie comitatus dicti Burgi cum eius circuitu et pertinentiis iuxta viam communis, bona domine Angele uxoris condam domini Galeotti magnifici Nelli et domine ... (?) eius filie et filie olim dicti Galeotti de Balionibus de Perusia, rem Nicolai domini Grigorii domini Rogerii de Antignola de Perusia et filiorum et heredum Mattei filii olim dicti domini Gregorii et rem magistri Petri et Antonii, fratrum et filiorum olim Benedicti Francisci, et filiorum et heredum Marci, spectare et pertinere pro indiviso pro quarta parte ad Alexandrum domini Antonelli de dicto Burgo et debere dividi, salvis melioramentis, dicte domine Angele et dicto Matteo et eius nepotibus et dictis magistro Petro et Antonio et filiis et heredibus dicti Marci, et sic debere dividi inter dictas partes, salvis dictis melioramentis, sitque quod dicta domina Angela seu eius auctores fecerint in dicto circuitu communi unam domum iuxta dictum palatium et dictus dominus Grigorius, auctor et defunctus dicti Nicolai et dictorum eius nepotum, filiorum et heredum dicti Mattei, et dicti magister Petrus et Antonius et filii et heredes dicti Marci vel eius auctores fecerint aliam domum, que domus veniunt et venire debent in dicta divisione fienda de dicto palatio et eius circuitu inter dictam dominam Angelam, dictum Nicolaum, filios et heredes dicti Mattei pro alia quarta parte, dictum Alexandrum pro alia quarta parte et dictos magistrum Petrum et Antonium, filios et heredes dicti Marci pro alia quarta parte, et debeant dicta domina Angela et dictus Nicolaus et filii dicti Mattei et dicti magister Petrus, Antonius et filii olim et heredes dicti Marci habere dicta eorum melioramenta dictorum domorum, videlicet quelibet dictarum partium sue domus, ideoque dicte infrascripte partes, videlicet spectabilis vir Iohannes Christofori de Castro habitator Perusie, procurator et procuratorio nomine dicte domine Angele, specialiter et maxime ad infrascripta constitutus […], et spectabilis vir Ninus Iohannis de Perusio, habitator ut dixti nunc Porte Solis, procurator et eo nomine nobilis viri Nicolai condam domini Grigorii de nobilibus ded Antignola de Perusia et factor et eo nomine domine Foresterie, domine Candie (?) et domine Ce