Location: Archivio di Stato, Florence
Sub-Location: Notarile Antecosimiano, 11413 (formerly L 49), Girolamo Laparelli, 1505-7, fols. 279r-283r.
Type:Notarial
Language:Latin
Transcription Author: Tom Henry corrected by Gabriella Battista
Published: yes
Publication Details: Referred to by G. Mancini, Vita di Luca Signorelli, Florence, 1903, p. 19.

Luca Signorelli’s wife (Galitia Petri Marchi Carnesecchis) makes her will in Cortona.

Artist(s): Luca Signorelli
Dates: 7.9.1506
Antonii olim filii dicte testatricis et matre dicte Rosate quod ususfructus, redditus et proventus residui dicti terreni ut supra eidem Rosate relicti sit et esse debeat dicte domine Mathee usque quo vixerit et vitam vidualem servaverit et post eius mortem dictum terrenum et proprietas et dominium revertatur, sit et esse debeat dicti et infrascripti heredis dicte testatricis et suorum filiorum et descendentium masculorum si starent seu autem feminarum. Item reliquit dicta domina Galitia testatrix predicta iure legati et institutionis domine Gabriele filie dicte testatricis et ad presens uxori Mariotti Antonii Angeli Petri Mazze florenos quattuor auri largos in quibus florenis quattuor auri largis dictam dominam Gabrielam heredem instituit, iubens dicta testatrix ac mandans dicte Gabriele filie quod nil aliud de bonis dicte testatricis petere, exhigere aut recuperare valeat vel possit contra supra et infrascriptum eius heredem aut suos descendentes iure hereditario aut legiptime portionis sibi debitis iure nature bonorum subsidii vel alio quocumque iure modo vel casu. Item dicta domina Galitia testatrix predicta voluit iussit reliquit et mandavit quod dicta domina Mathea non possit quoquo modo expelli de domo aut ex domo dicte testatricis quousque vitam vidualem servaverit et secundo se non nupserit, sed voluit eam in dicta domo commorari et victum et vestimentum habere et dicto et infrascripto herede